POMPEJUS Columna

POMPEJUS Columna
POMPEJUS Columna
Cardinalis Filius Hieronymi, nepos Prosperi, Ducis celeberrimi, et Iohannis similiter Cardinalis. Occisô patre in seditione, a Prospero fratre tutoresuo: traditus est viris eruditis, qui ipsum in liberalibus artibus instituerent. Sed ad arma inclinatior, diu in bello meruit, donec, Tutoris iussu, Ecclesiasticam vitam amplecteretur, ut Iohannis patrui beneficiis frui posset. Fecit id aegre, et Episcopatu, aliquotque Abbatiis vix ornatus, ab Hispano quodam ad duellum provocatus comparuit: sed impeditus ab accurrentibus amicis, quo minus certamine penitus defungeretur, ex indignatione sacerdotalem tunicam in frusta dicerpsit. Post haec vanô de Iulii II. obitu rumore sparsô. coactô iuvenum globô, Capitolium occupavit, hinc beneficiis suis orbatus, quae agnato eius concessa sunt. Reconciliatus tamen cum Iulio, ab hoc per literas ad se vocatus est: sed cum Episcopi titulus in iis non adesset, in furorem actus, illas recusavit recipere. A Leone dein X. purpurâ donatus, subscripsit electioni Adriani VI. contra Iulium de Medicis, quem oderat; quorum contentio, etiam post Adriani mortem, per bimestre electionis dilatae causa fuit. Unde Epigramma;
Ecce iterum e summo deiectam culmine Romam
Pompeii et Iulii mens furiosa premit.
Brute pium, Photine pium nunc tingite ferrum,
Quid fervâsse iuvat, si peritura fuit?
Lite dein compositâ, ex familia Medicea Clemens VII. emersit: quae postmodum, ita recruduit, ut hinc Romam bis caperetur, semel ab ipso Cardinali, iuncto Hugoni Moncadae; dein a Connestabili Borbonio. A. C. 1526. et. 1527. Tandem Vice Rex Neapolis factus. Obiit A. C. 1532. aetat. 53. Maecenas literatorum: liberalis et magnanimus. Scripsit opus, in laudem Feminei Sexus. Paul. Iov. in vita Column. Guiccard. l. 10. Auberius, Hist. Cardin.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • COLUMNA Pompejus — vide Pompeius …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Rom [1] — Rom (Roma, a. Geogr. u. Topogr.), Stadt in Latium in Unteritalien, am linken u. zum Theil am rechten Ufer des Tibris auf sieben (od. vielmehr 10) Hügeln gebaut, daher die Siebenhügelstadt (Roma septicollis). Nach der Sage wurde R. 754 od. 753 v.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Rom [2] — Rom (n. Geogr.), 1) Legation R. u. Comarca im Kirchenstaat, bildet einen Theil der Campagna di Roma, grenzt an die Delegationen Civita vecchia, Viterbo, Frosinone, die Legation Velletri, ans Mittelmeer u. Neapel; hat 82,45 geogr. QM. mit 326,500… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”